Saraceni tamen nec amici nobis umquam nec hostes optandi, ultro citroque discursantes quicquid inveniri poterat momento temporis parvi vastabant milvorum rapacium similes, qui si praedam dispexerint celsius, volatu rapiunt celeri, aut nisi impetraverint, non inmorantur.
Inter haec Orfitus praefecti potestate regebat urbem aeternam ultra modum delatae dignitatis sese efferens
insolenter, vir quidem prudens et forensium negotiorum oppido gnarus, sed splendore liberalium doctrinarum
minus quam nobilem decuerat institutus, quo administrante seditiones sunt concitatae graves ob inopiam vini:
huius avidis usibus vulgus intentum ad motus asperos excitatur et crebros.
Nec piget dicere avide magis hanc insulam populum Romanum invasisse quam iuste. Ptolomaeo enim rege
foederato nobis et socio ob aerarii nostri angustias iusso sine ulla culpa proscribi ideoque hausto veneno
voluntaria morte deleto et tributaria facta est et velut hostiles eius exuviae classi inpositae in urbem
advectae sunt per Catonem, nunc repetetur ordo gestorum.
Origami
24 avenue de la liberté
13100 Aix-en-Provence
contact@origami.fr